FÜGGELÉK


1.
A SZOMBATHELYI EGYHÁZMEGYE ALAPÍTÓLEVELE.

Nos Maria Theresia divina favente clementia Romanorum Imperatrix Vidua, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Galliciae, Lodomeriae, Bosniae, Serviae, Cumaniae et Bulgariae Regina Apostolisa, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae et Carnioliae, Magna Princeps Transilvaniae etc., Dux Mediolani, Mantuae, Parmae etc. Comes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis etc. Vidua Dux Lotharingiae et Barri, Magna Dux Hetruriae. Damus pro memoria, nostro, Successorumque nostrorum nomine significantes, quibus expedit universis. Quod nos in provehenda et firmanda felicitate Regnorum, quae a Majoribus nostris jure haereditario accepimus, inter caetera subsidia illud efficacissimum esse compererimus, quod totius rei christianae firmitas, Religionis propagatio, hancque consequens animarum satus secundum Deum a sublimi Episcoporum munere, vigilantia, sollicitudine, doctrina, verbo et exemplo potissimum dependeat, neque proinde ullum dubium supersit, quin, quo plures e specula intendant, saluti animarum vigilaturi Pastorum oculi, eo majus res christiana sumat incrementum, mores populorum ad humanitatis leges amplius excolantur, vita plebis innocentior reddatur, per consequens divinis non secus, ac humanis legibus major etiam reverentia exhibeatur, Reipublicae denique satus et tranquillitas solidioribus fundamentis fulciatur. Hinc cum Dioeceses Jaurinensis, Vesprimiensis ac Zagrabiensis adeo vastos hactenus complexae fuerint limites, ut impossibile quodammodo fuerit iisdem Episcopis Pastoralis Officii partes in tantae extensionis Dioecesibus ita exequi, ita omnibus attendere, ita universos instruere, ac regere, ut rei magnitudo, ac necessitas, vetusque Ecclesiae disciplina postulat; per consequens haec ipsa memoratarum Dioecesium ampla adeo extensio et exinde promanans administrationis ecclesiasticae difficultas congruam a Nobis, qua Apostolisa Regina et summa Ecclesiarum in praefato Regno nostro Hungariae existentium Patrona exegerit medelam, in eo cumprimis consistentem, ut in remotioribus ab ordinariis Sedibus Episcoporum Jaurinensis, Vesprimiensis et Zagrabiensis Comitatibus et Districtibus magis vicini Pastores constituantur, qui Dioeceses suas arctioribus limitibus constitutas, frequentius visitent, Cleri disciplinam urgeant, excessibus quibusvis, qui promotioni orthodoxae fidei obstaculo esse possent, propius solerter invigilent, ac denique procurandae animarum saluti magis et facilius intenti esse possnt.Eapropter exemplis etiam Praedecessorum nostrorum, divorum quondam Hungariae Regum, gloriosae memoriae impulsae, pro summo illo jure Patronatus, quod qua Apostolica Regina Hungariae in conferendis et pro ratione necessitatis ac utilitatis publicae ordinandis Dioecesibus optimo jure habere et exercere dignoscimur, pro solita item qua ad majorem divini cultus promotionem et orthodoxae fidei propagationem ferimur, cura et sollicitudine Nostra, praeattactos Episcopatus Jaurinensem, Vesprimiensem et in parte etiam Zagrabiensem dividendos et e limitibus eorundem in remotioribus quippe Comitatibus et Districtibus, praeter alium novum Episcopatum Albaregalensem, Sabariensem quoque, ab oppido privilegiato Sabariensi denominationem suam habiturum, ea ratione benigne erigendum et fundandum esse duximus, ut nominis hujus ordinarius Dioecesanus Episcopus Residentiam suam cum Ecclesia Cathedrali et Capitulo, ex Praeposito, Lectore, Cantore et Custode, duobus item Canonicis, adeoque sex Individuis consistente, in praefato oppido Sabariensi habeat; limites vero Dioecesis hujus Sabariensis integrum Comitatum Castriferrei, ex Comitatu porro Szaladiensi ita dictum Districtum Szala Egerszegiensem, hactenus ad Episcopatum Vesprimiensem pertinentem, exceptis tamen Parochiis Csácsensi, Csatariensi, Szent-Lászlóiensi et Szent-Ivaniensi, pro eodem Episcopatu Vesprimiensi ultro quoque relictis, Districtum item sic nuncupatum Transmuranum in eodem Comitatu Szaladiensi, ab Episcopatu Zagrabiensi avellendum, ambitu suo complectantur: Quoad juniorem Clerum, eam respectu Dioecesis hujus fecimus benignam provisionem, ut quatuordecim Clerici ad rationem Dioecesis hujus ex parte redituum Dominii Nyul, Comitatui Jaurinensi ingremiati et hactenus ad Episcopatum Vesprimiensem pertinentis, in Generali Cleri Regni Hungariae Seminario penes Universitatem Regiam, alii vero sedecim in Seminario Jaurinensi ex ejusdem Seminarii reditibus cum aliis Dioecesis Jaurinensis Clericis eodem modo constanter interteneantur, qui praecise ab ipsius Episcopi Sabariensis seu in receptione, seu evocatione, libera plenariaque dispositione dependeant. Pro condecente demum Episcopi subsistentia, neo-erecto huic Episcopatui Sabariensi universa Bona, ac Dominia, et quidem Dominium Sabariense, in Comitatu Castriferrei existens, et ad episcopatum Jaurinensem hucdum pertinens, nunc pro tunc, ubi nempe idem Episcopatus Jaurinensis vacans effectus fuerit, cum univeris tam ejusdem Dominii, quam et aliis Comitatus Castriferrei Decimis, ad eundem Episcopatum Jaurinensem de jure, et ab antiquo percipi solitis, nec non Dominium Szala Egerszegh in Comitatu Szaladiensi existens, ante ad Episcopatum Vesprimiensem spectans, aeque una cum Decimis tam ex eodem Dominio, quam et ex aliis Districtus illius Comitatus Szaladiensis, qui ad Dioecesim hanc Sabariensem per nos applicitus est, locis, ad eundem Episcopatum Vesprimiensem percipi solitis (exceptis proinde Decimis Capituli Zagrabiensis, in eodem Districtu vi fundationalium suarum habitis) deinceps in qualitate Dotis, pro Episcopatu hocce Sabariensi adsignatae consideranda, simul cum cunctis Castris, Castellis, Oppidis, Villis, Possessionibus, Praediis et eorundem appertinentiis, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, hortis, pomariis, silvis, nemoribus, dumetis, virgultis, exstirpaturis, montibus, collibus, vallibus, vineis et earum promontoriis, fluviis, aquis, piscinis, piscaturis, pisciumve clausuris et aquarum decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum, obventionum, redituum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus ad praefata Dominia Szala Egerszegiense et Sabariense, de jure, et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, ubicumque sub sacra praerepetiti Regni nostri Hungariae Corona existentibus et habitis, caeterisque privilegiis, juribus et jurisdictionibus de Lege Regni et passim recepta consuetudine, Clero, qua Domino terrestri, legitime competentibus, Donationis, ac piae Fundationis titulo, pleno jure Dominii, Regio et perennali (salvo tamen jure aliorum, si quod praeattactis Bonis inesse legitime comprobatum fuerit) benigne conferenda esse duximus; Immo conferimus, donamus et fundamus perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda, habenda, pariter et usuanda; reservantes caeteroquin nobis et successoribus nostris, Hungariae Regibus, omnia in Capitulo beneficia ecclesiastica et canonicatus jus conferendi, admissa dumtaxat ipsi Episcopo in casu singulae vacantiae pro tali supplenda duorum idoneorum subjectorum electione et nobis demissa praesentatione, citra tamen potestatis nostrae in hoc; vel illo subjecto denominando restrictionem. Quae omnia; dum mente, animoque deliberato et ex plenitudine potestatis nostrae Regiae hisce clementer statuimus, fundamus et ordinamus, una non ambigimus, quod, quemadmodum hic per Nos clementer neo erectus et fundatus Episcopatus unice ad incrementum Religionis orthodoxae, per idque magis, ac melius promovendam animarum salutem directus est, eique ad suam consistentiam perducendo nos omni cura, et sollicitudine intentae fuimus, ita nostri quoque Successores non minori sollicitudinis studio salutare hoc et pientissimum Institutum nostrum ad omnem aetatem firmiter manutenturi subsequenter totum id, quod ad neo-erectum et fundatum huncce Episcopatum praevia ratione per nos clementer destinatum habetur, tamquam pro perpetuo stipulatam et pactatam fundationalem Dotem absque diminutione in sua integritate conservaturi et pro ratione circumstantiarum novis etiam gratiis et favoribus adaucturi sint. Quapropter omnibus et singulis, quorum interest, benigne praecipimus et mandamus, quatenus praesentem, salutarem, pientissimamque fundationem et ordinationem nostram quibusvis evenire queunntibus in casibus ad amussim observare noverint, neque eidem sub incursu indignationis nostrae Regiae quaqua ratione contravenire praesumant. In quorum majus robur, perpetuamque firmitatem hasce majori secreto sigillo nostro, quo ut Regina Hungariae Apostolica utimur, impendenti communitas, extradandas esse duximus, et concedendas Literas fundationales. Datum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti Spectabilis ac Magnifici Comitis Francisci Eszterházy de Galantha, perpetui in Frakno, Aurei Velleris et una insignis Ordinis sancti Stephani Regis Apostolici magnae crucis Equitis, Camerarii, Consiliariique nostri actualis intimi, Comitatus Mossoniensis Supremi Comitis, Curiae nostrae Regiae Magistri et per antelatum nostrum Hungariae Regnum Aulae nostrae, prout et praefati Insignis Ordinis sancti Stephani Cancellarii, in Archiducali civitate nostra Vienna Austriae die 17: mensis Februarii Anno Domini 1777. Regnorum nostrorum Hungariae, Bohemiae et reliquorum Anno Trigesimo septimo. Reverendissimis, Illustrissimis, Reverendis item ac venerabilibus in Christo Patribus Dominis: Josepho e Comitibus de Batthyány perpetuo in Németh Ujvár S. R. I. Principe Strigoniensis; Adamo L. Barone Patachich de Zajezda Colocensis et Bacsiensis Ecclesiarum canonice unitarum Metropolitanarum Archiepiscopis; Comite Francisco Zichy de Vasonkeő Jaurinensis; Georgio Klimo Quinque Ecclesiensis; Comite Carolo Eszterházy de Galantha Agriensis; Christophoro e Comitibus Migazzi de Vaal et Sonnenthurn S. R. E. Cardinale, Principe S. R. Imperii Administratore Vacziensis; Josepho Gállyuff Zagrabiensis; Joanne Baptista Caballini Segniensis et Modrusiensis, seu Corbaviensis; Mattheo Francisco Kerticza Bosnensis, seu Diakoviensis et Sirmiensis; Comite Ladislao Kolonich de Kollegrad Transylvaniensis; Carolo Szalbek Scepusiensis; Comite Francisco Berchtold L. Barone ab Ungerschütz Neosoliensis; C. Antonio de Réva Rosnaviensis; Josepho Bajzáth electo Vesprimiensis (sedibus Magno Varadiensis, Nitriensi et Csanadiensi vacantibus) Antonio Zladarich Belgradiensis, seu Samandriensis; Joanne Szily Tinniniensis; Stephano Jaklin de Elephant electo Almisiensis; C. Sigismundo Keglevich de Buzin electo Makariensis; Joanne Alapy electo Dulcinensis, Emerico Kristovich electo Scutariensis, Ecclesiarum Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Serenissimo item Principe Domino Alberto Regio Poloniarum et Lythvaniae Principe, Duce Saxoniae, praelibati Regni nostri Hungariae Locumtenente nostro Regio, nec non Spectabilibus, ac Magnificis C. Georgio Fekete de Galantha Judice Curiae nostrae Regiae, C: Francisco de Nádasd perpetuo terrae Fogaras Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Bano; C. Adamo de Batthyány Tavernicorum, Illustrissimo S. R. I. Principe Nicolao Eszterházy de Galantha, Nobilis Turmae nostrae Praetoriae Hungaricae Capitaneo, antelato Comite Francisco Eszterházy de Galantha Curiae, C. Joanne Nepomuceno Csaky de Keresztszegh Agazonum, C. Francisco Dőry de Jobbaháza Pincernarum, C. Joanne Nepomuceno Erdődy de Monyorókerék Cubiculariorum, C. Antonio Károlyi de Nagy-Károly Dapiferorum, C. Leopoldo Pálffy ab Erdőd Janitorum nostrorum Regalium per Hungariam Magistris, ac C. Joanne Pálffy ab Erdőd Comite Posoniensi, caeterisque quam plurimis saepefati Regni nostri Hungariae Comitatus tenentibus et Honores. Maria Theresia m. p. Comes Franciscus Eszterházy m. p. Adamus Trajcsik m. p.

(Az eredeti oklevél a kápt. levéltárban 74/1. sz. a. van elhelyezve.)

2.
BULLA ERECTIONIS EPISCOPATUS SABARIENSIS.

Pius Episcopus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Relata semper ab Ecclesia militante in verbo illius, qui firmam supra petram aedificavit eam contra Principem tenebrarum victoria, quemadmodum per elata quandoque inter populos, in umbra mortis sedentes, Crucis vexilla, quandoque vero per novos etiam in sinu credentium Episcopatus, in medio aliorum veluti nova Fidei tentoria, ac propugnacula, erectos, ad custodiendam et defendendam Civitatem sanctam, ac Vineam Domini electam, fuit omni tempore non sine Praedecessorum nostrorum gaudio, ac Christi fidelium spirituali progressu, ac solamine recognita. Nos itaque, quos licet immerentes, ipsius Ecclesiae regimini constituit Dominus, animo caeterum revolventes, quam facile sit, ex nonnullarum Dioecesium amplitudine ut oriantur abusus, quamque difficile eos inde sic ortos eliminare, et evellere; ex debito idcirco Pastoralis oflicii, ne in medium prodeant, Apostolicae Potestatis gladio praecaventes cuicunque incommodo per novarum Cathedralium erectiones, principibus quum a Regiis, ac Generosis Foeminis, de Catholica Fide optime meritis, sunt expetitae, viam praecludere satagimus, ut tandem benedicente Domino, qui exiguis incrementum dat, labores nostros omnes populi etiam tenebris obvoluti, quod paravit Deus in aeternum lumen ad revelationem gentium, propius videre, sicque in universa terra unus tantum Pastor, ac unum Ovile utilissime cum gratiarum actione valeant adesse. Cum itaque nobis innotuerit, quod ob unius Vesprimiensis actu vacantis, ac alius Jaurinensis, et reliqui Episcopatuum Zagrabiensis, nimis amplas, easque diffusas Jurisdictiones fieri non potest, ut unus respective illarum Ecclesiarum Episcopus per se tantum suum, ut par est, Pastorale munus explere, ac singulorum Christi Fidelium, sibi vel praecipue commissorum, spiritualibus indigentiis prospicere, ac remedia incommodis quandoque inter unum Ovile Christi contingentibus, ea qua decet promptitudine affere valeat, et idcirco Charissima in Christo Filia Nostra Maria Theresia Imperatrix vidua, ac Hungariae, et Bohemiae Regina Apostolica, quae pro ipsa Catholica militante Ecclesia, semper illustrioribus ditanda trophaeis contra humani generis inimicum magis in dies se studiosam ostendit, insinuaverit nobis; ut, si a supra dictis Episcopatibus infrascripti Comitatus per nos, ut infra perpetuo dismembrarentur, et infra illos, videlicet in oppido infra scripto novus Episcopatus erigeretur, opus quidem utile orthodoxae Religioni, ac ipsismet Christi fidelibus juxta ejus flagrantia desideria perficeretur. Nos audita prius super his Congregationis venerabilium fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium rebus consistorialibus propositae scientia, nec non attentis peculiaribus circumstantiis et accedente ad haec omnia venerabilium etiam fratrum Nostrorum modernorum Jaurinensis, et Zagrabiensis, respective Episcoporum, consensu, tam pia ejusdem Mariae Theresiae Reginae Apostolicae desideria fovere, illiusque desuper per suas Litteras Nobis datas oblatis precibus clementer annuere volentes, motu proprio, et ex certa scienta Dominia, Comitatus, et Districtus infra scripta, a Vesprimiensi, ac Jaurinensi, et Zagrabiensi respective Dioecesibus praescriptis, pepitus ac perpetuo, tenore praesentium Apostolica authoritate dividimus et separamus, ac oppidum Sabariense nuncupatum, quod, sicut accepimus, B. Martini, dum viveret, Episcopi Patria extitit, jurta canonicas sanctiones Civitatis Episcopalis titulo, et honore, dicta Apostolica auctoritate etiam perpetuo decoramus, nec non Saecularem, et Collegiatam Ecclesiam in dicto oppido, per nos Civitatis Episcopalis titulo (ut praefertur) decorato existentem, illiusque Collegialitatis titulum, denominationem, naturam, et essentiam eadem Apostolica authoritate pariter perpetuo supprimimus et extinguimus, ipsamque Collegiatam Ecclesiam, per nos (ut praefertur) suppressam, et extinctam una cum illius Capitulo ex Praeposito, videlicet Praeposituram, quae inibi principalis, ac Lectore Lectoratum, qui secunda, ac Cantore Cantoratum, qui tertia, ac Custode Custodiatum, qui quarta, respective Dignitates Canonicatus nuncupatae existunt, obventibus composito, ac subinde duobus aliis Canonicis participantibus ex destinatis hanc in rem fundis augendo, de Apostolicae Potestatis plenitudine in Ecclesiam Cathedralem Sabariensem pro uno episcopo Sabariensi, qui omnibus Episcopalibus Insigniis, Privilegiis, et Praerogativis eisdem modo, et forma, quibus caeteri Episcopi, praesertim Hungariae Regni, perfruuntur, et gaudent, cum omnimoda jurisdictione in praedicta civitate Sabariensi et in infra scripta Dioecesi, ut infra assignanda perfruatur, et gaudeat eadem Apostolica authoritate perpetuo erigimus, et instituimus. Nec non Praeposituram praefatam in Majorem post Pontificalem, caeteras vero Dignitates, seu Canonicatus ejusdem Collegiatae Ecclesiae per nos (ut praefertur) suppressae, et extinctae, cum dictis duobus aliis Canonicatibus, quibus idem Capitulum (ut praefertur) augebitur, in totidem Dignitates, seu respective Canonicatus ipsius Cathedralis Ecclesiae Sabariensis, per nos etiam (ut praefertur) erectae subrogatam, et subrogatas, seu respective subrogatos esse dicta Apostolica authoritate ibidem perpetuo declaramus. Et pro dictae Ecclesiae Episcopalis Sabariensis per nos (ut praefertur) erectae dote ad illius futuri Episcopi pro tempore exsistentis Pontificalem Dignitatem decenter tenendam, ex bonis videlicet dicti Episcopatus Vesprimiensis dominium Szala Egerszegh, ex vero Episcopatu Jaurinensi hujusmodi dominium Sabariense respective nuncupata, et ex iis obvenientes proventus fere viginti millium florenorum monetae illarum partium in praefatis fundis immobilibus, et decimis, quos quidem proventus obtingentes ex parte dominii Sabariensis praefati illico novus Episcopus Sabariensis praefatus non percipiet, sed statim, ac e manibus moderni Episcopi Jaurinensis legitimi Possessoris pars praedicta Bonorum, huic Episcopatui destinata, eliberata fuerit, eousque vero de alio convenienti subsidio eidem futuro Episcopo Sabariensi praefata Maria Theresia Regina Apostolica prospiciet, eadem Apostolica authoritate perpetuo quoque constituimus, et assignamus. - Seminario autem Clericorum pro illius manutentione, seu dotatione, partim Episcopatus Jaurinensis, partim vero ejusdem (ut praefertur) vacantis Episcopatus Vesprimiensis, ac signanter Dominii Nyul nuncupati respective reditus Apostolica authoritate praefata similiter perpetuo applicamus, et addicimus. - Et insuper pro Dioecesi futuri Episcopi Sabariensis praefati limites per totum Comitatum Castriferrei, ac praeterea Districtum Szala Egerszeghiensem (ut praefertur) nuncupatum in Comitatu Szaladiensi, hucusque ad Dioecesim Vesprimiensem praefatam pertinentem, exceptis tamen Parochiis Csácsiensi, Csatariensi, Szent Lászlóiensi, et Szent Ivanyiensi pro eadem Dioecesi Vesprimiensi ultro ' quoque relictis, adeoque cum reliquis unice Parochiis, Bagod, Bonczodfölde, Háshágy, Mille, Nova, Puszta Magyarod, Szala Egerszegh, Szala Szent György, Salomvár, Söjtör et Tárnok respective nuncupatis, adeoque Parochiis matricibus undecim, earumque filialibus, ex Dioecesi vero Zagrabiensi in eodem Comitatu Szaladiensi Districtum Transmuranum nuncupatum cum sexdecim Parochiis, earumque filialibus, ab eodem Episcopatu (ut praefertur) dismembratum, intra cujus Dioecesis limites numerabit idem Episcopatus 144 Parochiales Matrices praeter numerosas eisdem Parochialibus adnexas filiales Ecclesias, dicta Apostolica authoritate itidem perpetuo concedimus, et assignamus. - Nec non jus nominandi, seu praesentandi a dicta Maria Theresia Regina Apostolica, ejusque in Regno Hungariae Successoribus Regibus infra tempus a Jure praefixum nobis et successoribus nostris Romanis Pontificibus pro tempore existentibus, Personam idoneam ad dictam Ecclesiam Episcopalem Sabariensem per nos (ut praefertur) erectam, a primaeva illius erectione vacantem, tam pro prima vice, quam etiam imposterum in futuris illius vacationibus pari prorsus modo quo ad nominationem, seu praesentationem eandem Episcopi, aliarumque Cathedralium Ecclesiarum, in praefato Regno Hungariae exsistentium, a Sede Apostolica praefata praefici consueverunt, cum ea tamen lege, quod tam praefatus futurus Episcopus Sabariensis, in dicta Cathedrali Ecclesia Sabariensi, per nos (ut praefertur) erecta, et primaeva illius erectione huiusmodi, ut praefertur, vacante primo instituendus, quam eius in praedicta Ecclesia Cathedrali Sabariensi, ut praefertur, erecta hujusmodi Successores omnes ordinariae Jurisdictioni pro tempore existentis Archiepiscopi Strigoniensis, uti eorum Metropolitano subjecti sint, et esse debeant, Apostolica authoritate praefata similiter perpetuo clementer admittimus. Ac praeterea eidem Mariae Theresiae Reginae Apostolicae, ejusque in praefato Hungariae Regno Successoribus Regibus hujusmodi jus omnia Beneficia Ecclesiastica, omnesque Canonicatus, et praebendas in Capitulo dictae Ecclesiae Cathedralis Sabariensis, per Nos (ut praefertur) erectae existentia et existentes conferendi, dicta Apostolica authoritate similiter perpetuo concedimus, et reservamus. Decernentes easdem praesentes semper, et perpetuo validas, et efficaces esse, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus et singulis, ad quos nunc spectat, et pro tempore spectabit quomodolibet in futurum firmiter, et inviolabiliter observari debere, ac nullo unquam tempore ex quocunque capite, vel qualibet causa, quantumvis juridica, et legitima, etiam ex eo, quod causae, propter quas eaedem praesentes emanarunt, adductae, verificatae, et justificatae non fuerint, et subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis, vel invaliditatis vitio, aut intentionis nostrae, seu quopiam alio, quantumvis magno substantiali, inexcogitato et inexcogi tabili, ac specialem, et individuam mentionem, et expressionem requirente defectu; seu etiam ex eo, quod in praemissis, eorumque aliquae solemnitates, et quaevis alia servanda, et adimplenda, servata, et adimpleta non fuerint, aut ex quocunque alio capite de jure, vel facto, seu statuto, vel consuetudine aliqua resultante, seu etiam enormis, enormissimae, totalisque Laesionis, aut quosumque alio colore, praetextu, aliaque ratione, vel causa etiam quantumvis justa, rationabili, legitima, juridica, pia privilegiata, etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, aut quod de voluntate nostra, et aliis superius expressis nullibi appareret, seu alias probari posset, notari, impugnari, invalidari, retractari, in jus, vel controversiam revocari, aut ad viam, et terminos juris reduci, aut adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam, et terminos juris, aut ad aliud quodcumque juris, vel facti, aut gratiae, vel justitiae remedium impetrari, seu quomodolibet etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus concessae, et impetratae, vel emanatae quempiam uti, seu se juvare in judicio, vel extra illud posse, neque easdem praesentes sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suppressionibus, limitationibus, derogationibus, aliisque contrariis dispositionibus, per quoscunque Literas et Constitutiones Apostolicas, aut Cancellariae Apostolicae regulas, quandocunque etiam in crastinum assumptionis nostrae, et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum ad summi Apostolatus apicem, etiam motu, scientia, et Potestatis plenitudine paribus, etiam consistorialiter ex quibuslibet causis, et sub quibuscunque verborum expressionibus, tenoribus, et formis, ac cum quibusvis clausulis, et Decretis, etiamsi in eis de eisdem praesentibus, earumque toto tenore ac data specialis mentio fiat, editas, vel imposterum edendas comprehendi, sed semper, et omnino ab illis excipi, et quoties illa emanabunt, toties in pristinum, et validissimum statum restitutas, repositas, et plenarie reintegratas fore, et esse. Sicque, et non alias, per quoscunque Judices ordinarios, vel Delegatos, quavis authoritate fungentes, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de Latere Legatos, dictaeque Sedis Nuncios; aliosque quoscunque, quavis authoritate, potestate, facultate, praerogativa, ac privilegio fungentes, ac honore, ac praeeminentia fulgentes, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate in quocunque judicio, et in quacunque instantia judicari, et definiri debere, irritumque, et inane, si secus super his a quoquam quavis authoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus quid opus sit nostra, et Cancellariae Apost. praefatae regula de jure quaesito non tollendo, aliisque in contrarium praemissorum quomodolibet etiam in Synodalibus Provincialibus, Generalibus, et Universalibus Conciliis editis, vel edendis, specialibus, vel generalibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, Privilegiis quoque, Indultis, et Literis Apostolicis, quibusvis superioribus, et personis, sub quibuscunque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, ac irritantibus, et aliis Decretis in genere, vel in specie, etiam motu, et scientia, et potestatis plenitudine similibus pro tempore concessis, et concedendis, quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, alias de elles, eorumque totis tenoribus specialis specifica expressa, et individua, non autem per clausulas generales, idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia, etiam exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, et inserta forent, eisdem praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, latissime, et plenissime, ad praemissorum validissimum effectum specialiter, et expresse, nec non opportune, et valide hat vice dumtaxat, harum serie, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, quod Ecclesia Cathedralis Sabariensis, per nos (ut praefertur) erecta iuxta ejus reditus de more taxari, et hujusmodi Taxa in Libris Camerae Apostolicae describi debeat, quodque in Executorem pro executione tantum earundem praesentium dilectus Filius noster, et Sedis Apostolicae praefatae Nuncius Viennensis cum facultate subdelegandi deputetur. Nulli ergo hominum liceat hant paginam nostrae Divisionis, Separationis, Dismembrationis, Suppressionis, Erectionis, Institutionis, Declarationis, Constitutionis, Assignationis, Applicationis, Addictionis, Admissionis, Concessionis, Reservationis, Decreti derogationis, et Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri ac Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Septuagesimo Septimo, quintodecimo Calendas Julii, Pontificatus autem nostri Anno tertio.

(Az eredeti bulla a kápt. levéltárban 75/1. sz. a. van elhelyezve.)

3.
SZILY JÁNOS VÉGRENDELETE.

Ad majorem Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti Gloriam, Honorem B. V. Mariae, et omnium Sanctorum.

Quamvis nunc per Dei Gratiam valeam, nihilominus Vitae humanae instabilitatem, ac mortis incertitudinem perpendens, ne haec vel in isto genere inparatum obruat, neve in extremo morbo condendo Testamento occuper, hant ultimam de rebus meis Aquisitis Dispositionem in Conformitate Conventionis Kollonitsianae mente sana, ac libera facio.

Primo. Gratias, quas possum, maximas, et humillimas ago Deo, non solum pro Beneficio Creationis, ac Redemtionis. Verum praeprimis pro Gratia Vocationis ad fidem Romano Catholicam; Cum enim e Patre quidem Catholico, Matre autem Sectae Lutheri addicta natus sim, et Sorores, ac Affines ejusdem Confessionis habuerim, in manifesto Seductionis periculo versabar, et si Dei miserentis Providentia pro me non vigilasset, ad eandem Sectam ignarus pertractus fuissem. Immensas etiam Deo Grates rependo, quod me licet inmeritum ad statum Ecclesiasticum vocaverit, ac ad Dignitatem Episcopalem elegerit, et in illa inter multas rerum ac temporum Vicissitudines tamdiu conservaverit, atque humillimis precibus rogo, ut omnes, quos in Vita, et Officio meo Pastorali per fragilitatem humanam commisi defectus, misericorditer condonare, et si quae Merita praestiti, Clementer respicere dignetur. Henc Animam meam in manus Creatoris, ac Redemptoris mei commendo, in cujus infinita Bonitate, ac misericordia, infinitisque meritis, nec non Intercessione B. V. Mariae, et Omnium Sanctorum, praeprimis Patronorum meorum spem omnem colloco. Corpus vero meum in Ecclesia mea Cathedrali Sabariensi sepeliendum terrae restituo, ad cujus Sepulturam quo minores possum, fiant expensae eumque in finem Executores rogo, et obligo. Occasione obitus, et sepulturae meae seu Exequiarum ducenta Sacra lecta Universim in Ecclesia mea Cathedrali Sabariensi erga florenum unum quodlibet computando pro me celebrentur, ducenti item floreni Pauperibus, ac Mendicis distribuantur.

Secundo: Quocunque Anni tempore me e Vivis excedere contigerit, omnibus meis familiaribus, seu Servitoribus Ecclesiasticis, et Saecularibus, Aulicis, et Oeconomicis, Nemine excepto, integrum totius Anni Salarium absque defectu persolvatur. Cunctas autem Restantias Subditis meis Episcopalibus condono.

Tertio. Ecclesiae Felső Szoporiensi in I. Cottu Soproniensi sitae lego fnos 200.- Casulam unam meam ordinariam, Albas 2. ordinarias, Cingulum 1. ordinarium, Humeralia 4; Corporalia 4, Pallas 4, Purificatoria 12, et Missale 1. Reliqua omnia mea Sacra Supellectilia lego Sponsae meae Ecclesiae Cathedrali Sabariensi, exceptis Crucibus Pectoralibus, ac annulis, qui ad Massam Substantiae meae spectabunt.

Quarto. Omnes libros meos Vita Comite juxta Literas meas Donationales Die 21a Xbris A. 791. Cathedrali Ecclesiae meae Sabariensi in Seminario Clericorum Sabariensi conservandos sicut donavi, ita omnia quoque Scripta mea Privata ad Archivum Episcopale non spectantia, eidem Ecclesiae meae Cathedrali lego, ea cum Conditione, ut in Bibliotheca Librorum donatorum serventur, non minus cunctos Nummos meos Memoriales Antiquos, ac novos eidem Cathedrali meae Ecclesiae ac Bibliothecae relinquo.

Quinto. Titulo fundi instructi ab Excelsa Camera Regia Hungarico Aulica acceperam metretas Posonienses Tritici 400. = Siliginis 800. = Avenae 1000. = Urnas posonienses Vini detracti Szala Egerszeghiensis 500. et 30. Orgias faeni, Haec omnia in natura desummantur, partim in Praedio Sorok, partim in oppidis Szala Egerszegh, et Nova; aut si in Natura omnes Species post mortem meam sufficienter non reperirentur, pretium currens partim Sabariae, partim in Szala Egerszegh, et Nova existens ex Massa mea persolvatur. Et quia ego ex datis mihi 500. Urnas Vini nihil omnino pro Mensa mea propria applicare potueram, neque Exc: Camera Rea, tametsi per me demisse interpellata aliunde vel 100. duntaxat Urnas melioris Vini assignaverat; Hinc ex meis quoque Vinis illa solum pro fundo instructo destinentur, quae in Szala Egerszegh, vel Nova existent, aut si haec non sufficerent, ex Sabariensi meo Cellario minoris qualitatis Vina suppeditentur. Caetera autem cuncta mea Vina, ac Vasa omnia Circulis ferreis provisa omni meliori modo vendantur, et pretium pariter massae adjiciatur. Arbitror enim me sufficienter facturum esse, si Successori meo Episcopo Sabariensi omnia Vasa cum Circulis ligneis, aliamque Cellarii Instructionem reliquero.

Sexto: Praeterea titulo fundi instructi ab Ex. Camera Regia accepi 6. Equos nobiliores cum Helciis necessariis et l. Carpentum, item 4. equos ordinarios cum Curru Culinari et helciis, 12 paria Cultrorum Argenteorum, 12 Cochlearia, 2 Salinaria, et 2 Cochlearia majora pariter Argentea, vel potius horum omnino pretium. Haec etiam omnia, quoniam in Natura existunt, in natura quoque, desummantur ac tametsi 6. Equi Nobiliores cum helciis et Carpento tantum non essent valituri quantum ego pro iis emendis ab Exc: Camera Regia in aere parato obtinui, nihilominus meus in Episcopatu Sabariensi Successor contentus esse poterit, cum per sumptuosa Aedificia tam Residentiae Episcopalis, quam Aeconomica, horumque Instructionem, ac totius Aeconomiae regulationem hunc defectum abunde supleam. Reliqua Argenteria mea, prouti et omnia mensae, atque alia Supellectilia, quae muris ipsius Residentiae meae Episcopalis, aliorumque Aedificiorum non sunt affixa, pariter quo meliori modo vendantur, et pretium massae accummuletur.

Septimo: Pecora, et Pecudes omnia tam in Sabariensi Dominio, quam in Szala Egerszegh et Nova, cum omnino mea propria sint, quo meliori modo distrahantur, ac pretium eorum Massae Substantiae meae tanto certius jungatur, quod Ipse quoque 4. jugales boves in Szala Egerszegh a Fisco Regio Aere parato redimere debuerim, seminaturam etiam ab Excelsa Camera Rea nullam consecutus. Nam in praedio Sorok ad defunctum Optimae Memoriae Episcopam Jaurinensem Comitem Franciscum Zichy spectabat, qui illam totam, mihi liberaliter donavit. In Nova nulla penitus tempore Nominationis meae ad Episcopatum Sabariensem exstitit, quae autem modica in Szala Egerszegh fuit, ea in fundum instructum frumenti mihi imputata exstitit. Hinc, cum omnis in Episcopatu meo Sabariensi Inseminatura mea sit, haec vel loco fundi instructi, in quantum iste exigeret, inputetur, vel Massae meae adnumeretur.

Octavo: Quidquid igitur substantiae meae detracto Inventario, seu fundo instructo, detractis item debitis passivis (si quae fuerint) et expensis, atque piis Legatis remanserit, in tres aequales partes dividatur. Príma Tertialitas cedat Ecclesiae meae Cathedrali Sabariensi pro ejusdem aedificio seu interiori Ornatu. Secunda Tertialitas Fisco Reo pro Fortalitiis jurta Conventionem Kolonitsianam obveniat. Postrema Tertialitas in duas partes Aequales dispescatur, quarum una pro Refrigerio Animae meae, Parentum et Consanguineorum ea ratione applicetur, ut V. Capitulum Sabariense summam Capitalem ad locum securum elocet, ac ex annuo Censu tot, quot possunt, sacra lecta in Ecclesia mea Sabariensi Cathedrali per Ecclesiasticos, praesertim Clericos, Deficientes, ac alios, vel in horum defectu etiam per Religiosos Sacerdotes erga florenum unum quodlibet sacrum Computando pro me,Parentibus et Cognatis meis celebrari faciat, ita ut ex quolibet fno 45. Xri. Celebranti, 15 Xri autem eidem Cathedrali Eccleae meae Sabariensi pro vestibus Sacris et Cereis obveniant; Volo autem, ut hae fundatae Missae non simul, et semel, sed ordinate certis temporibus per Episcopum Successorem meum, et V. Capitulum Sabariense determinandis legantur, quatenus Populus fideles tanto plura sacra Stabilia, habeat. Hac enim dispositione mea non solum Animae meae, verum etiam pauperibus Ecclesiasticis ac Populo fideli pro desse cupio. Altera pars postremae Tertialitatis in duas aequales partes subdividatur: prima nempe Seminario Clericorum Sabariensi, ac Deficientium Sacerdotum ex aequo partienda obtingat. Secunda autem pars rursus in duas aequales partes repartiatur, et quidem Una Nepti meae natae Rosaliae Ethényi nuptae D. Emerico Niczki, vel ejus prolibus, altera vero prolibus defunctae Neptis meae Sophiae Csoi ex D. Stephano Illési susceptis obveniat. Reliquis meis Consanguineis hic nihil relinquo, cum illis vel vita Comite plus dederim, vel Deus illis magis providerit. Id solum omnibus quam maxime commendo, ut boni sint Catholici, se invicem sincere diligant, ac adjuvent.

Nono: De Avitis meis Bonis Felső Szoporiensibus, et eo spectantibus hic nihil statuo cum illa ad meos Condivisionales jure successionis spectent. Ita de Zarkaháziensibus, quae antea comparaveram, hic nihil dispono, nec disponere possum, eo quod illa ante hoc testamentum meum aliquot annis donatione inter Vivos Consanguineis meis donaverim, ac illorum Dominium, ac usum fructum in eosdem plenarie, ac effective, uti notorium est, transtulerim ac ideo solum utraque Bona commemoro, ne Consanguinei mei propter illa seu per Fiscum Reum, seu per quemcunque alium absque omni fundamento impetantur, et vexentur.

Ad praemissorum omnium exsecutionem ex parte mea denomino Nepotem meum D. Joannem Eölbei Abbatem, et Canonicum Sabariensem, vel ipso impedito Nepotem meum Alexandrum Ethényi Parochum Szala Egerszeghiensem, quorum uni seu alteri, centum florenos pro fatigio ac remuneratione relinquo. In quorum omnium fidem ac robur has testamentarias meas literas pro piis Causis conditas, quas omni meliori modo valere ac subsistere volo, propria manu subscripsi, ac sigillo meo roboravi.

Sabariae die 21a 9bris A' 794. L. S. Joannes Szily Eppus Sabar. m. p.

(Az eredeti végrendelet, amelyet Szily Eölbeinek mondott tollba s aláírásával megerősített, a kápt. sekrestyében C. 1. sz. a. van elhelyezve.)

4.
SOMOGY PÜSPÖK BEADVÁNYA A M. KIR. UDV. KANCELLÁRIÁHOZ
A SZERZETES ÉS VILÁGI PAPSÁG SZELLEMÉNEK HANYATLÁSA
S AZ IFJÚSÁG NEVELÉSNEK ESZKÖZEI TÁRGYÁBAN.

Celsissime Princeps, Procancellarie Regie, Domine mihi Gratiosissime!

In obsequium Gratiosarum Celsitudinis Vae de dato 16 praeterlapsi Mensis Octobris sub No 12905. ad me dimissarum Literarum, sequentem de Praemonstratensibus exhibeo humillimam informationem. Religiosi hi, in sequelam Bgnae Ordinationis Regiae Anno 1808. Sabariam introducti, Mense Novembri ejusdem Anni Scholas in Gymnasio hoc Sabariensi docere coeperunt, et ab ipso exordio in propria domo per defunctum Praepositum Csornensem praevie comparata, sex docentes Professores cum uno Superiore, qui simul Gymnasii Pro-Director, in communione vixerunt, et ita actu vivunt. Ab eo inde tempore, quamvis domus eorundem in conspectu meo posita sit, et scholae ipsae, quas quotidie adeunt, in contiguitate Residentiae Episcopalis sitae existant, sed et plerique ipsorum in Cathedrali Ecclesia Sacrum Missae Sacrificium quotidie celebrare soleant: nihil tamen hucadusque, quod scandalum publicum, disordinem, aut collapsam disciplinam redoleret, mihi observare licuit; quin potius investigatione mediante comperi, in ipsa domo, quam caeteroquin soli Religiosi cum necessario Famulitio inhabitant, ordinem diurnum, in Precibus matutinis, et vespertinis, in defixo prandii, et coenae tempore, in studiis, aliisque occupationibus, praeprimis a tribus quatuorve annis rite observari. Memini quidem, ante complures annos unum hujus Ordinis Religiosum ob suspectas conversationes abhinc amotum, subseque e Conventu Csornensi clam profugisse, dein vero facti poenitentem ad Ejusdem Ordinis Praelaturam Geras in Austria receptum, ibidem actu degere. Ast ab uno, alterove casu argumentum ad collapsam disciplinam duci haud posse existimo. Increduli duntaxat: Cleri, et Sacerdotii osores illud in more solitum habent: ut ex unius, alteriusve discoli Religiosi, vel Sacerdotis particulari actu, Universalem Cleri corruptelam arguant, et palam depraedicent, taliterque contemptum Sacerdotii cunctis instillent. - Quod attinet Csornensem Ejusdem, Praemonstratensium Ordinis Conventum: licet iste in Dioecesi Jaurinensi situetur, proinde in moralitatem Religiosorum ibidem viventium inquirere meum non esse reputem; illud tamen Celsitudini Vae demisse referre sustineo, quod nec de his quidquam hactenus intellexerim, quod collapsam disciplinam indicaret. Caeterum quoad Praemonstratenses ad Praeposituram Csornensem pertinentes, cum nonnisi hic Sabariae, et Keszthelini in Dioecesi Vesprimiensi Gymnasia sibi concredita habeant, ex certa scientia testara valeo, eos ubivis in propriis ab alio usu segregatis domibus in communione vivere, et imposita sibi munia obire. Illud vero ad manutenendam, et uberius firmandam disciplinam Religiosam quam opportunissimam fore judico, ut Sua Majestas Sacrma ad Praeposituram Csornensem jam in 3-um annum vacantem, virum spiritu vere Religioso instructum Clementer denominare dignetur: plurimum enim Praelati Authoritas ad continendos sub obedientia, ac disciplina Religiosos conferre dignoscitur. - His nihilominus praemissis, demisse fateri cogor, non solum Praemonstratenses, sed et alios quosvis Religiosos (prout mihi videtur) a primaevo per Sanctos Fundatores intento rigore, praeprimis quoad plenam temporalium, et proprietatis abdicationem, item quoad subjectionem, et obedientiam non parum remisisse. Ast hoc ipsum praesenti temporum calamitati adscribendum esse censeo; dum enim proles a teneris annis Universalem immoralitatem, Ecclesiae, et Praeceptorum Ejus vilipensionem, immoderatam temporalium appetentiam, et aeternorum oblivionem: irreligionem denique, et incredulitatem passim, apud Honoratiores praeprimis, observant: dum dein ad Scholas traducti, in has praeter Doctrinam Religionis, quam Psittacorum more recitant, nulla alia Pietatis Exercitia practicare assvescunt: dum denique Scholas terminantes, in amplectendo statu Ecclesiastico, aut Religioso fines duntaxat temporales sibi praefigunt, et annum Novitiatus plerumque non in solo Spiritus praeparatione transigunt, verum aliis quoque occupantur: mirum videri non potest, quod ista Religiosi, et Sacerdotalis Spiritus relaxatio inducta sit. - Demissa mea opinione multum ad restituendum pristinum fervorem conferret, si in Scholas Sodalitia Beatissimae Virginis cum adnexis olim pietatis exercitiis restaurarentur: ipsa profecto Magnae Matris Protectio, et Intercessio: efficax adversus Scholasticae Iuventutis dissolutionem remedium praeberet, et Iuventus haec postmodum in Novitiatu solis Spiritualibus ad praesignatum finem deservientibus exercitiis vacans, longe efficacius ad vitae Sacerdotalis, et Religiosae continuam observantiam perduceretur. - Ex eo porro, quod tenore supradictarum Gratiosarum Praesidialium, etiam in genere moralitati, et bono Ordini respectu Dioecesani mea Cleri invigilare jubear, conjicere mihi licuit: non solos Praemonstratenses, sed et Clerum meum Ecclesiasticum de Immoralitate, et excessibus: me vero de quadam conniventia, et neglectu muneris mei, apud Suam Majestatem Sacrmam insimulatos esse; quo in Puncto, si Delator ipsos excessus, et crimina meorum in specifico notasset, distinctius forsitan Celsitudinem Vam desuper informare valerem; in genere nihilominus sequentem demissam declarationem meam substerno. - Negare haud possum, inter tercenta, et ultra Cleri mea Dioecesani Individua reperiri aliquos (cum et inter duodecim Apostolos unus Proditor inventus fuerit) qui ad quosdam excessus prolabuntur ita, ut quandoque Scandalum Parochianorum sequi necesse sit; affirmare attamen audeo: potiori ex parte Parochos, et Curatos Dioecesis hujus spectata tara exemplaris vitae ratione, quam et sedula muneris sibi incumbentis executione, inculpabiles esse. Intuitu aliquorum a recto tramite aberrantium, Reflexiones meas, supra de Religiosis expositas iterare praesumo; generalem videlicet saeculo hoc vigentem morum corruptelam ad ipsos quoque Status Sacerdotalis homines extensam haberi. Verum relate ad excessuosos hujusmodi positive conniventem me fuisse, vel positivo quodam Officii Episcopalis neglectu ansam excessibus me dedisse, non existimo: quia tamen ipsa etiam intima conscientia me de naturali quadam animi lenitate arguit, omni cum humilitate, ac sinceritate Celsitudini Vestrae declaro, quod unicus Benignus Suae Majestatis Sacratissimae nutus, sufficiens mihi futurus sit: ut Episcopatum cum adnexis Beneficiis ad Pedes Ejusdem deponam, et completo jam 70mo aetatis anno (penes obtinendam praevie a vinculo, quo Ecclesiae huic Sabariensi obstrictus sum, Summi Pontificis absolutionem) memet in claustro quopiam ad solitudinem recipiam; ibidem exiguum adhuc, quod superest, vitae tempus in seria de anteactae vitae delictis poenitentia transacturus, meque ad reddendas coram justissimo Judice villicationis rationes, atque ad illam, Summi utique momenti Aeternitatem praeparaturus. Qui in reliquo pretiosissimis gratiis memet devovens, distincto cum venerationis cultu perenno Celsitudinis Vestrae Sabariae die 7. Novembris 1818. humillimus Servus Leopoldus Somogy mp. Episcopus Sabariensis.

(Somogy beadványának eredeti példányát az esztergomi hercegprímási levéltár őrzi a ?Nemzeti zsinat" iratai közt. Hiteles másolatának közléséért Lacza István dr. prímási levéltáros úrnak köszönetet mondok.)